HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXIX: De fuga Sennacherib

#IV Reg. XIX

Factum est autem post annum rediit Sennacherib ab Aegypto, et cum Judaeam vastasset, tandem obsedit Jerusalem. Sed in eadem nocte angelus Domini percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et timens Sennacherib fugit, cum decem viris, ut aiunt Hebraei, et rediit in Niniven. Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus, percusserunt eum in gladio, et fugerunt in Ararath partem Armeniae campestrem, et uberem ad radicem montis Tauri, per quem fluit Arraxes, et regnavit filius ejus pro eo Assaradon: indignati erant majores filii in patrem, quod filium minorem natu praefecerat eis in regem, eo quod magis diligeret matrem illius, quam ipsorum. In hoc autem ostensus est Sennacherib nequior populo, quod parricidio filiorum est reservatus. Porro Jerosolymitae videntes stragem hostium, egressi sunt, et spoliaverunt castra. Spolia vero mortuorum tollentes excusserunt ex eis pulverem tantum; nam ignis divinus latenter eorum cadavera incineraverat.